monumenta.ch > Ambrosius > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 2, 2, 4
Itaque philosophi vitam beatam, alii in non dolendo posuerunt, ut Hieronymus: alii in rerum scientia, ut Herillus, qui audiens ab Aristotele et Theophrasto mirabiliter laudatam esse rerum scientiam, solam eam quasi summum bonum posuit; cum illi eam quasi bonum, non quasi solum bonum laudaverint. Alii voluptatem dixerunt, ut Epicurus: alii, ut Callipho, et post eum Diodorus, ita interpretati sunt, ut alter ad voluptatem, alter ad vacuitatem doloris, consortium honestatis adiungerent, quod sine ea non possit esse beata vita. Zenon Stoicus solum et summum bonum quod honestum est: Aristoteles autem vel Theophrastus et caeteri peripatetici in virtute quidem, hoc est honestate vitam beatam esse, sed compleri eius beatitudinem etiam corporis atque externis bonis asseruerunt.